monumenta.ch > Plinius > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 127
{XXXI} Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. sed et de Tigri ipso dixisse conveniat. Oritur in regione armeniae Maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo, sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant.